HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT III: De transitu Jordanis

#Jos. III#Gen. XIX#Jos. IV#Matth. III

Postea tribus diebus evolutis, dixit Josue ad populum: Sanctificamini, cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. Diluculo vero dixit ad sacerdotes: Tollite arcam, et praecedite populum spatio cubitorum duorum millium, ut videri possitis ab universis. Cumque intraveritis partem Jordanis, siccabitur instar pavimenti. Cumque praecederent sacerdotes, cum arca sequebatur universa multitudo, parvulis et mulieribus in medio collocatis, praecedebantque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse secundum quod promiserant Moysi. Et erant sexaginta millia armatorum. In Paralipomenon legitur tantum quinquaginta: in quo multa vitio scriptorum depravata sunt. Accedentes autem ad Jordanem, repererunt eum immeabilem. Plus enim solito tempore triticeae messis excreverat, tum pro solutione nivium facta in montibus, tum propter imbrem serotinum noviter datum. Cumque intrassent sacerdotes aquam, steterunt aquae ascendentes, et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom, usque ad locum qui dicitur Sarthan. Inferiores vero aquae descenderunt in mare Mortuum, ubi quinque civitates submersae sunt, Sodoma, et aliae. Sacerdotes autem stabant in medio fluminis cum arca, donec universus populus per arentem alveum pertransiret. Tunc elegit Josue duodecim viros, singulos de singulis tribubus, qui tulerunt de loco, ubi steterant sacerdotes, duodecim lapides, juxta numerum filiorum Israel in siccum. De sicco vero retulerunt in alveum, alios duodecim in acervum memorialem transitus eorum, et sunt ibi usque in hodiernum diem. Ad quos Joannes creditur demonstrationem fecisse cum dixit: Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Tamen super Matthaeum legitur, ad illos quos Josue transferri de Jordane fecit. Cumque transisset populus, et arca post eos, reversae sunt aquae in alveum suum; ascenditque populus de Jordane primo mense, decima die primi mensis, tollentesque secum duodecim lapides fluminis, castrametati sunt in Galgalis per stadia decem a Jericho ad orientem; quinquaginta vero stadiis a Jordane. Josue autem construxit altare Domino de lapidibus quos tulerant de Jordane, et super illud postea sacrificavit Deo. Et nota quod sic legitur in Chronicis Eusebii. Secundum Hebraeos, ille annus erat jubilaeus, et erat quinquagesimus primus inter jubilaeos; quasi fluxissent ab initio mundi anni duo millia quinginti quinquaginta, singulis jubilaeis per quinquagenos annos deputatis. Secundum LXX vero, longe plures anni fluxerant ab initio mundi. Beda quoque in Chronicis suis ponens numerum annorum, secundum Hebraicam veritatem, probat de praedicta summa annorum septem annos defuisse [a. defluxisse].